{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Rebaptismate 7","citation":"Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/7.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Rebaptismate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010"},"verse":false,"words":245,"text":"VII. Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete gentes, tinguite eos, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. (Matth. XXVIII, 19). Quia cum hoc verum et rectum et om- nibus modis in Ecclesia observandum sit, et obser- vari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod invocatio nominis Jesu non debet a nobis futilis videri propter venerationem et virtutem ipsius nominis: in quo nomine virtutes omnes solent fieri, et nonnunquam aliquae etiam ab hominibus extra- neis. Caeterum quo pertinent illa verba Christi, qui negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum jure- jurando quia nunquam cognovi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem (Marc. XIV, 27); nisi os- tenderetur nobis nonnunquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse per nimiam virtu- tem nominis Jesu etiam haec fieri? idcirco debet invocatio haec nominis Jesu quasi initium quoddam mysterii Dominici commune nobis et caeteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri; alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit, quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quidquam omnino adjici, vel suppleri aut in aliquo prodesse die judi- cii, cum illi a Domino nostro quae supra memora- vimus coeperint exprobrari, qui tamen universi hodie ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi.","prev":{"citation":"De Rebaptismate 6.17-20","label":"6.17 to 6.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/6.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/6.17"},"next":{"citation":"De Rebaptismate 8","label":"Section 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/8"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}