{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Rebaptismate 8","citation":"Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/8.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Rebaptismate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010"},"verse":false,"words":289,"text":"VIII. Sed ad haec, ut soles, contradices, oppo- nendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse ba- ptizatos: quod ex persona ipsorum et ejus qui baptizavit illos, sumas necesse est. Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus sed sicuti compel- limur; quia necesse est ubi et quando et quemad- modum unicuique nostrum salus sit praestita ratio- nibus investigemus. Namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis ejus non immerito credi videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus; et quod pastoribus ab angelis, quoniam Salvator illis natus esset eo- dem momento fuisset annuntiatus; quod in oriente visa ejus stella sollicitissime fuisset a magis requi- situs et adoratus, et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus; quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus, prudenter et cum admiratione omnium disputasset; quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, coelis apertis descensione Spiritus sancti et super eum mansione, testimonio etiam Patris sui itemque Joannis Baptistae fuisset clarificatus; quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes universorum intelligeret, quod languores et vitia et valetudines cum potestate maxima curaret at- que sanaret; quod remissiones peccatorum cum evi- denti probatione praestaret, quod daemonia jussu ex- pelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo convivium nuptiale admira- bili laetitia amplificaret, quod caecis visionem re- stitueret aut indulgeret, quod doctrinam Patris cum omni fiducia assereret. quod in loco deserto de quinque panibus quinque millia hominum satura- ret, quod reliquiae atque buccellae plusquam duo- decim cophinos impleret, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod ventis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod virtutes omnes omnino perficeret.","prev":{"citation":"De Rebaptismate 7","label":"Section 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/7"},"next":{"citation":"De Rebaptismate 9.1-14","label":"9.1 to 9.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.1"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}