{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Rebaptismate 9.15-29","citation":"Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 9.15-29","ref":"9.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.15.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Rebaptismate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010"},"verse":false,"words":288,"text":"nihilominus ille verus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit il- lum corripere dicens: Propitius sis tibi, non erit istud (Ibid. 22, 23); ita ut propterea audire a Do- mino commeruerit, Vade post me, Satanas, scanda- lum mihi es; ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei, sed ea quae sunt hominum. Quae increpatio adversus Petrum magis magisque eluxit apprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: (Matth. XXVI, 70 et seq.)Nescio quid dicas, neque novi te. Et iterum cum hoc idem diceret adhibito jurejurando, et tertio devotans (23) et jurans affir- maret, quoniam non nosset hominem, et non semel, sed saepius eum negasset: quod consi- lium ei quoniam usque ad passionem Domini per- severaturum erat, multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. Deni- que post resurrectionem Domini unus e discipulis ejus Cleopas, cum esset moestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tanquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Jesu Nazareno, qui fuit pro- pheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt; nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel (Luc. XXIV). Juxta quae, omnes quoque discipuli asseverationem quoque mulierum quae post resurrectionem viderant Dominum, judi- caverunt deliramenta; et quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed dubitaverunt; quique tunc non interfuerunt omnino non crediderunt, nisi postmo- dum ab ipso Domino omnibus modis fuissent ob- jurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non resurrexisse, quem crediderant mori non debuisse; quia contra opinionem ipsorum semel mortuus fuisset. Itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retuli- …us inveniuntur;","prev":{"citation":"De Rebaptismate 9.1-14","label":"9.1 to 9.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.1"},"next":{"citation":"De Rebaptismate 9.30-31","label":"9.30 to 9.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/9.30"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}