{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Singularitate clericorum 14","citation":"Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/14.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Singularitate clericorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011"},"verse":false,"words":267,"text":"Tunc ergo canenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimitate frequentia, quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis prouocat et illic parit fomenta peccandi , ubi pertractans commoda sua temporalis uitae cogitationibus senserit paululum relaxari, sicut Salomon adserit dicens: d eprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem. in conuentu uero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semet ipsam cognoscens perdit suae uoluptatis usum, perdit et luxum dum tractantur caelestia, dum celebrantur sancta mysteria: tota humanitas occupatur, ubi non humana sed diuina sunt omnia: ubi ueneratio uel terror et tremor incutitur animis uniuersis, sepulta est profecto substantia carnalis. inter ipsa fere carnis mercimonia multi uoluptatem corporis neglegunt, quando a legionibus exercitia meditantur annorum aut crepat litibus forum aut resonant litteris auditoria aut negotiatores commerciis instanter incumbunt aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum sed spiritale geritur angelorum ? nihil illic inpugnationes possunt ubi et ipsi daemones cedunt, et nulla sexus alicuius permittitur considerari distantia , ubi nec aetas nec dignitas sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt ut et ipsa coniugalitas ignoretur, ubi christus loquitur auditur adtenditur et per omnia et in omnibus solus eat totum testante apostolo et dicente: ubi non est, inquit, Iudaeus et Graecus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, masculus et femina, seruus et liber sed omnia et in omnibus Christus. hunc plane conuentum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla discretio est qualitatis, cui tantum licet omnes aequare sine aliqua differentia, ut nec in ipso baptismate cuiusquam nuditas erubescat, ubi Adae et Euae renouatur infantia, nec exponit sed potius accipit tunicam.","prev":{"citation":"De Singularitate clericorum 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/13"},"next":{"citation":"De Singularitate clericorum 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/15"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa011/stoa0104p.stoa011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}