{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Singularitate clericorum 16.16-25","citation":"Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 16.16-25","ref":"16.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/16.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/16.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/16.16.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Singularitate clericorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011"},"verse":false,"words":191,"text":"et iterum: praeceptum Domini lucidum inluminans oculos. hoc est ergo luciferum quodcumque a Deo fuerit intimatum: et hoc Deo dignum quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut exerat per omnia dominatum. alioquin nec nos serui adscriberemur nec ipse Dominus haberetur, si secundum uoluntatem nostram permitteremur inpendere seruitutem et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta iustitiae. tales Paulus apostolus uanificat dicens, ignorantes, inquit, Dei iustitiam et suam uolentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. tollantur nunc e medio ambages istae tam uanae et querimoniae inaniter calumniosae. ad spiritales actus cum feminis Deo iuuante non metuimus adunari, qui per Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. priuatim uero continentibus quam plurimum clericis et uirginibus hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum iudicat iustum esse non potest. contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit, quia inpossibile est integritatem ad uictorias peruenire quae contendit contra Dei iussa pugnare. quantum enim lex oboedientibus suggerit adiutorium, tantum inobaudientibus incitat quin immo peccatum dicente apostolo: uirtus, inquit, lex peccati. qui nos ergo iussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse nos iubet ut priuatim pugnas femineas caueamus.","prev":{"citation":"De Singularitate clericorum 16.1-15","label":"16.1 to 16.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/16.1"},"next":{"citation":"De Singularitate clericorum 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/17"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa011/stoa0104p.stoa011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}