{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Singularitate clericorum 6","citation":"Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/6.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Singularitate clericorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011"},"verse":false,"words":316,"text":"Miramur si Adam per Euam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, nisi iussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mores nec infinita iussa conpescunt. quibus conuenienter dicitur secundum increpationem Domini: si Adam uidisset mortes quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egisset. dico autem uobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die iudicii quam uobis. longe satis longe sit pestis ista et lues et clandestina pernicies.s o quam inordinalis feminae propinquitas. iaculatur cuius uicina est delictorum latrocinium. non est in hac societate sinceritas adprobabilis quae conlisiones habet uelut quibusdam fluctibus turbulentis. in hac familiaritate non habitat amica concordia, quoniam non nisi discordantes inimicitias creat. fecit equidem mulierem uiro Dominus adiutricem, sed serpentis inuidia personam sumpsit hostilem. quod si illa de uiro suo nata usque hodie ipsum cui iungitur temptat, quanto magis illa quae copulatur nulla lege coniuncta? et si illi qui duo sunt in carne una concreti temptationibus mutuis inuicem pungunt, quid faciunt hi qui in una carne nec nati nec iuncti sunt? praesertim quia nec Deum iam inuocare permittitur qui caritate alterius auocatur, nec sinitur cogitare diuina qui sibi quaesiit cui exhiberet domesticam curam. propter quod sic apostolus consulit dicens: uolo uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore eat, sollicitus est quomodo placeat Deo: qui autem habet uxorem, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. quid est nunc quod in hac coniunctione delectet, in qua solae pugnae sunt? aut quae utilitas fauet, ubi non sunt officia coniugalia, quando nec ipsa possunt esse secura? causale est omne quod feminae est et copulatio eius semper infesta est. foedere suo magnas molestias praestat et cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam. de carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam quam Salomon sic conparat dicens: de uestimentis procedet tinea, et a muliere iniquitas uiri. Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio.","prev":{"citation":"De Singularitate clericorum 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/5"},"next":{"citation":"De Singularitate clericorum 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-singularitate-clericorum/7"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa011/stoa0104p.stoa011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}