{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De XII Abusionibus saeculi 12.12","citation":"Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi 12.12","ref":"12.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/12.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/12.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/12.12.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De XII Abusionibus saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014"},"verse":false,"words":319,"text":"Duodecimus ahusionis gradus est populus sine lege, qui, dum Dei dicta et legum scita contemnit, per diversas crrorum vias eumdem perditionis laqueum incurrit. De quibus, viis sub persona prævaricatoris populi, humanum genus propheta ita deplangit: Nos autem sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit (Isa. LIII, 6); de quibus viis etiam Sapientia loquitur per Salomonem: Multæ vice videntur hominibus rectas, et novissima earum deducunt ad mortem (Prov. xiv, 12). Quae utique multæ perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua scilicet via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam omni credenti, denunliat: Ego sum via, veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. xiv, 6). Ad quam viam omnes homines communiter invitat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. xi, 28); quia non est personarum acceptio apud Deum (Rom. It, 11), ubi non est Judæus, nec Graecus, masculus et femina, servus et liber, barbarus et Scytha, sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu. Dum ergo Christus finis legis est, qui sine lege sunt, sine Christo fiunt. Igitur popuius sine lege (37), populus sine Christo est. Abusivum ergo in temporibus Evangelii populum sine lege fieri. quando apostolis in cunctas gentes licentia praedicationis data est, quando tonitruum Evangelii per cunctas saeculi partes intonuit, quando gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; quando qui de longe fuerant, facti sunt propc in sanguine Christi: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei in Christo; quando est tempus acceptabile, et dies salutis, et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis; quando ipse Dominus protestatur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20). Non itaque simus sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Chrislus esse incipiat in futuro.","prev":{"citation":"De XII Abusionibus saeculi 11.11","label":"Section 11, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/11.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/11.11"},"next":null,"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Duodecim Abusionibus Saeculi Tractatus [Adscriptus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa014/stoa0104p.stoa014.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}