{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De XII Abusionibus saeculi 7.7.18-33","citation":"Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi 7.7.18-33","ref":"7.7.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/7.7.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/7.7.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/7.7.18.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De XII Abusionibus saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014"},"verse":false,"words":186,"text":"Propterea vero mundus praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus, saeculi dilector quisque efficiatur.. Non ergo debet contendi, quod non licet amari. Igitur Christianus, qui nominis Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere debet. Chrislianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coæquatur. De Christo vero per prophetarn ila scribitur: Ecce filius meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea: ponam Spiritum meum super eum Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in platea vocem ejus (Isa. III, 1; Matth. XII, 18). Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne abusivus in Ecclesia Christianus exsistas. Suis enim sectatoribus Christus præcepit: Nolite vocari rabbi; unus est enim Pater vester, qui in cœlis est. Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII, 8), quibus ad supplicandum imperavit, cum dicit: Sic autem orabitis: Pater noster qui in cœlis, sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9). Frustra ergo contendit patrem se habere in terra, qui patrem et patriam profitetur se habere in coelo. Cujus patriae nemo possessor efficitur, nisi qui de terrenæ patriæ contentione securus habetur.","prev":{"citation":"De XII Abusionibus saeculi 7.7.1-17","label":"7.7.1 to 7.7.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/7.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/7.7.1"},"next":{"citation":"De XII Abusionibus saeculi 8.8","label":"Section 8, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/8.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-xii-abusionibus-saeculi/8.8"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Duodecim Abusionibus Saeculi Tractatus [Adscriptus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa014/stoa0104p.stoa014.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}