{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.95-105","citation":"Pseudo-Cyprian, Epistulae 4.95-105","ref":"4.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/4.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/4.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/4.95.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa016"},"verse":false,"words":146,"text":"postremo uide si debeat aliquid dolori concedi, ubi sine aliquo remedio potest animus fatigari. sapienter debet dolere qui dolet ne perdat sine causa quod dolet. nunc autem contra luctum sumenda sunt arma, ut spes nostra possit habere uictoriam. principaliter quod Dominus uoluit suscipere gratulemur. deinde quia hoc omnibus in mundo commune, additur priuatum peculiare nostrum quod ad requiem deuocamur. sequitur consummatio omnium gaudiorum, quod in resurrectione inuicem nobis Domino reformante reddemur, quod apostolus pollicetur: nolumus igitur ignorare uos, fratres, de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui non spem habent. si enim credimus quia Iesu mortuus est et resurrexit, sic et , Dominus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum illo. haec tibi, benedicte, pro caritate communi transmisi. ceterum scio te alios consolari. tunc se orbitas non inueniet penetrabilem, si alios contra illam non cessetis armare. opto te, frater carissime, semper bene ualere et nostri meminisse.","prev":{"citation":"Epistulae 4.77-94","label":"4.77 to 4.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/4.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/epistulae/4.77"},"next":null,"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Epistulae, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa016/stoa0104p.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}