{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Martyrio Maccabeorum 125-165","citation":"Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum 125-165","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum/125.md","author":{"name":"Pseudo-Hilarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-hilarius"},"work":{"title":"De Martyrio Maccabeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0149p.stoa002"},"verse":true,"words":275,"text":"Iam meliore loco, quam regna labentia(==LA-BENTIA) regis.\nQuorum si proprios attingis pectore sensus,\nVictor apud populos regem superasse fereris.\nSicut fama tuos iam misit in omnia fratres.\nHis accede, precor; sunt haec aptissima dona\nContempsisse nefas et iura relinquere regis\nIndomiti, quem nulla manet post ista uoluptas.\nAt iuuenis tacito mittebat murmure uoces;\nOranti similis palmas tendebat in altum\nSubnixoque genu matris pendebat in ore,\nQua licet aspectu corpus cui turba premebat.\nQui simul admonitus cratem conscendit, in igne\nIntrepidus certaque fide sua membra locauit.\nConciderunt flammae tepida remanente fauilla\nCorpusque inlaesum tellus adaperta recepit,\nSancta quoque ad superos anima inuiolata recessit.\nAt mater dubitans, gemitus an gaudia sumat,\nHaesitat et querulo sic est sermone locuta:\n\"Quid nunc, dire, paras? iussis parebimus omnes.\nSed numera partus, custos ne subtrahat ullum!\nAc, licet ipse uelis, non sum passura, tyranne,\nVt non isto omnes pereant certamine nati.\nTemporis ista tui, mutes licet, horrida poena est\nDuraque damnatis eadem sententia natis.\nSi grauiora putas, si sunt grauiora, minare!\nQuodque meos cernis uultus, horrore teneris?\nGaudemus pariter, quotiens decernis in istos.\"\nArdet at ipse magis rabida rex concitus ira\nTemptarique putat, ne, sicut cetera fratrum\nTurba, ferat poenas, matremque hoc quaerere sentit.\nDurat in exitium, quartumque addicere natum\nPoenae mox uoluit(==VOLUIT); lassati namque ministri\nNec regis furias, nec regem ferre ualebant.\nPro pudor! erubuit uultus ostendere matri\nNatus et attonita mente confundere coepit.\nHunc postquam stantem submisso lumine uidit,\nTalibus aggreditur dictis monitura timentem:\n\"Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans.\nQuae nunc uerba tibi, quae possum dicere, nate,\nHoc nisi, quod solum durata potentia tecum\nSit simul et uirtus sanctaeque <et> originis auctor?","prev":{"citation":"De Martyrio Maccabeorum 84-124","label":"Lines 84-124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum/84"},"next":{"citation":"De Martyrio Maccabeorum 166-209","label":"Lines 166-209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-hilarius/de-martyrio-maccabeorum/166"},"credit":{"text":"Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/HIL_PICT%7Cmacc%7C001","quality":"proofread"}}