{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in canticum Debborae 7","citation":"Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/7.md","author":{"name":"Pseudo-Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome"},"work":{"title":"Commentarius in canticum Debborae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"(Vers. 11) « Tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. » Ad portas populus Domini descendit, id est. ad portas domus Domini, quia benedicto Domino et collaudato in loco victoriae, descenderunt in domum Domini, ut ibi etiam Dominum collaudarent, orationes et victimas ei offerentes. Quod vero de tribu Issachar doctores exterarum tribuum essent, monstratur ex libro Paralipomenon, ubi ait: De filiis quoque Issachur viri eruditi, qui novant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti: omnes autem reliquae tribus eorum consilium sequebantur (I Paral. XII, 32); Et quod iidem doctores asini nuncupentur, monstratur ex libro Genesis, ubi sequitur: Issachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributo serviens (Gen. XLIX, 14, 15). Asinus in libro Geneseos fortis dicitur, propter fortitudinem legis, eo quod in humero legem portaret, et exteris tribubus tributum, id est, doctrinam legis impenderet. In libro vero Judicum asinae dicuntur, eo quod viribus fracti et humiliati, atque infirmi manerent, jugo scilicet gentium pressi atque humiliati, et sola tantum lege Dei contenti.","prev":{"citation":"Commentarius in canticum Debborae 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/6"},"next":{"citation":"Commentarius in canticum Debborae 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-jerome/commentarius-in-canticum-debborae/8"},"credit":{"text":"Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp456/tmp456/tmp456.tmp456.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}