{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Septem 1.2","citation":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.2.md","author":{"name":"Pseudo-Sulpicius Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus"},"work":{"title":"Epistolae Septem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001"},"verse":false,"words":239,"text":"Ceterum quod a me in omnibus epistolis, quas ad te miseram, uitae ac fidei tuae praecepta desiderasti , iam per adsiduitatem scriptorum meorum uerba consumpsi: nihil nouum tibi rescribere modo possum, quod ante non scripserim. et sane propitio Deo iam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans deuotam in Christo exhibes caritatem. unum tamen moneo, ne transcursa repetas, ne contempta desideres, ne manum aratro inserens retrorsum conuersa respicias, quo utique in te redeunte uitio ordinem suum necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiet. alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessauerit. nam sicut a peccato ad iustitiam fugiendum est, ita ei, qui iustitiam fuerit ingressus, ne peccato pateat praecauendum. scriptum enim est, iusto, in qua die exerrauerit, iustitiam non profuturam. in hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata euasimus, praemia parata perdamus. stat enim aduersum nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. non abiciendus est itaque clipeus, ne latus pateat: non remittendus est gladius, ne hostis incipiat non timere: porro cum 'armatum uiderit, abibit. nec ignoramus durum esse atque difficile aduersus carnem et saeculum cotidie dimicare. sed si aeternitatem cogites, si caelorum regna con sideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur, quae tandem condigna passio est, qua tanta mereamur ? luctamen autem nobis in hoc mundo parui temporis est; nam etsi mors non succedat, senecta succedet. labuntur anni, fluunt tempora, et, ut spero, Dominus Iesus tanquam desideratos sibi celeriter uocabit.","prev":{"citation":"Epistolae Septem 1.1","label":"Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.1"},"next":{"citation":"Epistolae Septem 1.3","label":"Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/1.3"},"credit":{"text":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}