{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Septem 2.15","citation":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.15","ref":"2.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.15.md","author":{"name":"Pseudo-Sulpicius Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus"},"work":{"title":"Epistolae Septem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001"},"verse":false,"words":153,"text":"Si uis ergo esse cum Christo et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo uiuendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut ne inimicis quidem uicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit. si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. nemo te circumueniat, nemo fallaci sermone seducat. nonnisi sanctos et iustos et simplices et innocentes et puros caelestis aula suscipiet: nullum apud Deum habet malitia locum. ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, aliquem uelle laedere, nihil tam probabile quam omnes amare. quod Propheta sciens testatur docens: qui diligitis Dominum, odite malum.","prev":{"citation":"Epistolae Septem 2.14","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.14"},"next":{"citation":"Epistolae Septem 2.16","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.16"},"credit":{"text":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}