{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Septem 2.4","citation":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.4","ref":"2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.4.md","author":{"name":"Pseudo-Sulpicius Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus"},"work":{"title":"Epistolae Septem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001"},"verse":false,"words":375,"text":"Nunc itaque quoniam, paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae et grandi uirtute constat et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. quanto enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto maiore sollicitudine custoditur. et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum iuuentur auxilio, ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et fauorum cellulis conseruetur et, ut uerius dixerim, nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsistere per ae ipsa non potest, sicut et uini species, quod nisi in boni odoris uasis et reparatis crebrius picibus foueatur, genuinae uim suauitatis amittit: adtentius prouidendum est, ne forte et uirginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum adferre sufficiat, et tantus nihil proderit labor, dum uane prodesse creditur, quod absque rebus necessariis possidetur. nisi enim fallor, ob caelestis regni praemium pudicitiae seruatur integritas, quod sine aeternae uitae merito neminem consequi posse satis certum est. aeternam uero uitam nonnisi per omnium diuinorum praeceptorum custodiam promereri posse scriptura testatur dicens: si uis ad uitam uenire, serua mandata. uitam ergo non habet nisi qui cuncta legis mandata seruauerit, et qui uitam non habuerit, caelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed uiui quique regnabunt. nihil ergo uirginitas sola proficiet, quae caelestis regni gloriam sperat, nisi et illud habuerit cui perpetua uita promittitur, per quam caelestis regni praemium possidetur. ante omnia ergo pudicitiam integritatemque seruantibus et eius remunerationem a. Dei aequitate sperantibus mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. supra mandatum uel praeceptum esse uirginitatem sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: de uirginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. cum ergo obtinendae uirginitatis consilium dat, non praeceptum statuit, supra mandatum eam esse professus est. quicumque ergo uii'ginitatem seruant, maius quam praeceptum est faciunt. tunc enim proderit amplius fecisse quam iussum est, si quod iussum est feceris. nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non facias P cupiens diuinum implere consilium ante omnia serua mandatum: uolens uirginitatis praemium consequi uitae amplectere merita, ut sit cuius remunerari castitas possit. nam ut uitam praestat obseruatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praeuaricatio mortem. et qui per praeuaricationem in mortem fuerit deputatus, uirginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.","prev":{"citation":"Epistolae Septem 2.3","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.3"},"next":{"citation":"Epistolae Septem 2.5","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.5"},"credit":{"text":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}