{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Septem 2.7","citation":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.7","ref":"2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.7.md","author":{"name":"Pseudo-Sulpicius Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus"},"work":{"title":"Epistolae Septem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001"},"verse":false,"words":432,"text":"Sed ut dicere coeperamus, non sufficit Christiano a malis ae abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit, quod illo uel maxime testimonio comprobatur , quo comminatur Dominus aeterni ignis reos fore, qui quamuis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet rex his qui ad sinistram sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim, et non dedistis mihi manducare; sitiui et non dedistis mihi potum et cetera. non dixit: discedite a me. maledicti, quia homicidium, quia adulterium aut quia furta fecistis: non enim quia malum fecissent, sed quia bonum non fecerant, condemnantur et aeternae gehennae suppliciis addicuntur, nec quia quae prohibita sunt admisissent, sed quia quae praecepta erant implere noluerunt. unde animaduertendum est quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur, cum etiam illi aeterni ignis rei sint qui non fecerunt quae iubentur. nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, quia aliqua feceris, cum scriptum sit: qui uniuersam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Adam enim semel peccauit et mortuus est: et tu te uiuere posse existimas illud saepe committens, quod alium, dum semel perpetrasset, occidit? an grande illum commisisse crimen putas, unde merito poena damnatus sit acriore? uideamus ergo quid fecerit: contra mandatum de fructu arboris edit. quid ergo ? propter arboris fructum Deus hominem morte multauit? non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. et qui dixit Adae ut de arboris fructu non ederet, ipse tibi praecipit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, non detrahentem auscultes, ut omnino non iures, ut non concupiscas, non inuideas, non sis tepidus, non sis auarus, ut nulli malum pro malo reddas, ut inimicos tuos diligas, ut maledicentibus benedicas,. ut pro calumniantibus et pro persecutoribus tuis ores, ut percutienti maxillam alteram praebeas, ut in iudicio saeculari non litiges, ut si qui tua auferre uoluerit, gratanter amittas, ut nec iracundiae nec zeli nec liuoris malum intra pectus admittas, ut crimen auaritiae fugias, ut omnis superbiae ac iactantiae malum caueas, et humilis ac mitis Christi uiuas exemplo, malorum consortia in tantum uitans, ut cum fornicatoribus aut auaris aut maledicentibus aut inuidis aut detractoribus aut ebriosis aut rapacibus nec cibum capias. quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi. immo illi magis parcendum faera.t, qui adhuc rudis et nouellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. tibi uero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post euangelia, post Apostolos si delinquere uolueris, quomodo indulgeri possit ignoro.","prev":{"citation":"Epistolae Septem 2.6","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.6"},"next":{"citation":"Epistolae Septem 2.8.1-14","label":"2.8.1 to 2.8.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.1"},"credit":{"text":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}