{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Septem 2.8.15-24","citation":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.8.15-24","ref":"2.8.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.15.md","author":{"name":"Pseudo-Sulpicius Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus"},"work":{"title":"Epistolae Septem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001"},"verse":false,"words":214,"text":"nonne incipiet illi nupta praeponi? quia illa cogitando quae mundi sunt complacet uel marito, ista uero nec marito, quem non habet, potest placere nec Deo. sed nec illud silentio praeterire nos conuenit, quod dixit: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spiritu. [quae Domini sunt, inquit, cogitat; non quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat.] quae sunt ergo Domini? dicat Apostolus: quaecumque sunt sancta, quaecumque iusta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae. ista sunt Domini, quae sanctae et uere apostolicae uirgines die noctuque sine ullo temporis interuallo meditantur et cogitant. Domini est etiam regnum caelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est inmortalitas, Domini est incorruptio, Domini est splendor solis qui sanctis promittitur, sicut in Euangelio scriptum est: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: Domini sunt plures iustorum in caelestibus mansiones, Domini est fructus tricesimus et sexagesimus atque centesimus. haec quae cogitant et quibus possint ea operibus promereri, quae Domini sunt cogitant. Domini est etiam lex noui et ueteris testamenti, in qua oris eius eloquia sancta refulgent: quae si quae uirgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis illud propheticum: fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae.","prev":{"citation":"Epistolae Septem 2.8.1-14","label":"2.8.1 to 2.8.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.8.1"},"next":{"citation":"Epistolae Septem 2.9","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-sulpicius-severus/epistolae-septem/2.9"},"credit":{"text":"Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270p/stoa001/stoa0270p.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}