{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Omnes Haereses 2.17-28","citation":"Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses 2.17-28","ref":"2.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.17.md","author":{"name":"Pseudo-Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian"},"work":{"title":"Adversus Omnes Haereses","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0276.stoa003"},"verse":false,"words":290,"text":"et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti uirtute conceptum, quae operata sit in ipso. nam Abel ex inferiore uirtute conceptum, procreatum et ideo inferiorem repertum, hi qui hoc adserunt, etiam ludam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes propter utilitates, quas humano generi contulisse iactatur. quidam enim ipsorum gratiarum actionem Iudae propter hanc causam reddendam putant. 'animaduertens enim', inquiunt, 'ludas, quod Christus uellet ueritatem subuertere, tradidit illum, ne subuerti ueritas posset.' et alii sic contra disputant et dicunt: (quia potestates huius mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per uirtutes, quae obsistebant, ne pateretur Christus, impediri omnino non posset et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari. sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum. huius peruersitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel. propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse. ob hanc causam illam uirtutem, quae super omnes uirtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, uoluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut euacuarentur angeli illi. qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum oritur et nascitur. permixtiones enim dicunt angelorum et hominum iniquas fuisse, ob quam causam illam uirtutem, quam, sicut diximus, pronuntiant matrem, ad uindictam etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur. sed enim illos, qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter et ignorante illa matre uirtute cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham. quo semen malitiae non periret, sed cum ceteris conseruatum et post cataclysmum terris redditum exemplo ceterorum excresceret et effunderetur et totum orbem et impleret et occuparet.","prev":{"citation":"Adversus Omnes Haereses 2.1-16","label":"2.1 to 2.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.1"},"next":{"citation":"Adversus Omnes Haereses 2.29","label":"2.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/2.29"},"credit":{"text":"Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, ed. Emil Kroymann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0276/stoa003/stoa0276.stoa003.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}