{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticae practicae methodus facilis 35","citation":"Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/35.md","author":{"name":"Rainer Gemma Frisius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius"},"work":{"title":"Arithmeticae practicae methodus facilis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"13: quae omnia simul efficiunt 9 9: quibus si vnum adieceris, 1OO excrescunt. Hic obiter notandum, ponendos esse numeros qui apti sint ad quaestionem: vt quoniam dimidium;3, & Zeiusdem numeri debebam adijcere, ponendus numerus diuisibilis in 2, 3, & 4: sicque difficultates maximas & labyrinthos quasi fractionum siue minutiarum effugeris. Quidam habet argentea duo pocula, cum vno cooperculo quod valet 16 aureos: id si priori poculo addas, valebit quadruplum alterius, sin alteri adijcias, valebit hoc triplum prioris, quantum igitur singula valent pocula? Demus primum valuisse 4: his adijcio I6, exurgunt 20, quae sunt quadruplum alterius, ergo alierum va luit 5. his rursus adijcio 16, exurgunt 21, quae debebant esse triplum prioris, scilicet 12: superat igitur rem ipsam 9. Rursus si ponam primum poculum 8, erit alterum 6, quibus adiectis 16, exurgunt 1 2, quae absunt à triplo prioris scilicet Hypo. Diffe. Multiplica igitur 4, in 2, exeunt 8. Item 8 in 9, fiunt 72: quae adde (quoniam signa dißimilia sunt) erunt 80. Itidem adde differentius; quae constituunt 11. Diuide iam 8O per 11, fient 7 ξ: tantum valuit prius poculum: quibus adde I6, erunt 231., cuius à valet; , tantum valebat alterum poculum. Cisterna quaedam tres fistulas in imo fundo obtinet, sed meatus sunt inaequales. maiori enim aperto effluit omnis humor 1 hora: mediocri aperto effluit in 2horis: minimo vero seorsum aperto, humor in; horis effluit: quaestio est, si omnia3 aperiantur foramina, quanto temporis spacio humor omnis poßit effluere? Finge in vna hora, hoc est 6o minuus, & tribue Cisternae ali0E ij quam certam mensuram pro libito, sitque I2 amphorarum.","prev":{"citation":"Arithmeticae practicae methodus facilis 34.5-8","label":"34.5 to 34.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/34.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/34.5"},"next":{"citation":"Arithmeticae practicae methodus facilis 36","label":"DE REGVLA FALSI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/36"},"credit":{"text":"Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis","quality":"ocr"}}