{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticae practicae methodus facilis 52.5-7","citation":"Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 52.5-7","ref":"52.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/52.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/52.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/52.5.md","author":{"name":"Rainer Gemma Frisius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius"},"work":{"title":"Arithmeticae practicae methodus facilis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Iam dic, Ilibr. pro 96 aureis, quanti 400? facit 38400. Hanc summam coniunge priori, scilicet 25600, facit 64000: sed debebant esse 200 tantum: igitur diuide 250 per 64000, fiunt τac, quae valent σ5, huius radicis radix est? nam radix prior est I6, cuius deinde radix valet 4: vnitatis autem radix semper est I. Igitur multiplica8o per ę, proueniunt z0 aurei pro priore, 5 pro altero. emit prior pro vno aureo 20 libras, ergo pro 20 aureis 400 libras. Accipit pro 16 lib. piperis 4, nempe centesimam partem de 400: igitur pro 400 libris 100 aureos. Alter emit croci; libras pro uno aureo, igitur proę aureis, 25 libras: vendit vnam lib. pro 6 aureis, hinc est quòd 25 pro 150 vendidisse constet. Iam 150 cum 100 au reis, efficiunt 250 aureos, vti voluit quaestio. Haec adijcere tempestiuum mihi videbatur, vt radicum vsum nonnihil declararem, quas alioqui nisi huiusmodi illecebris allecti fuerint, multi tanquàm Cyclopum scopulos penitiis fugiunt. Scio equidem, & fateor, nihil ista esse ad perfectionem illam Regulae illius diuinae Algebrae, quum multa sint theoremata similia etiam secundae vel primae regulae, quae sine Algebrae perfecta cognitione absolui nequeunt, vt inb Giiij terim omittam omnia quintae, sextae, septimae, ac reliquarum regularum exempla, quae perpulchre Christophorus Ianuer in ordinem digeßit. Sed haec veluti praeambula ac progymnasmata sint ad illa altiora, quae aliquando, Deo fauente, in lucem dabimus, nisi per alios, quos in dies expectamus, nobis haec palma praeripiatur.","prev":{"citation":"Arithmeticae practicae methodus facilis 52.1-4","label":"52.1 to 52.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/52.1"},"next":{"citation":"Arithmeticae practicae methodus facilis 53","label":"DE PROPORTIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/53"},"credit":{"text":"Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis","quality":"ocr"}}