{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticae practicae methodus facilis 71","citation":"Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/71.md","author":{"name":"Rainer Gemma Frisius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius"},"work":{"title":"Arithmeticae practicae methodus facilis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Et quoniam minimum multiplicantium genus, est quartorum, quaelibet species ad quarta reducendae sunt. Duc ergo 10 secunda in 60, fiunt 6o0 tertia: quibus adde 15, fiunt 615 tertia: haec duc in 60, fiunt 36900 quarta quibus iunge 20, fiunt 36920 quarta. Per haec ergo multiplica 59136 tertia, proueniunt 2183301120, quae septimorum denominationem habent, quum tertia per quarta multiplicata pro ducant septima. Tandem vt scias quae genera fra ctionum, & quantum cuiusque generis in 2183301120 septimis contineatur, haec diuide per 60, exurgunt 36388, 52 sexta: haec quoque diuide per 6o, exeunt 606472 quinta, supersunt 32 sexta: Diuide 6c6472 per 60, fiunt 10107 quarta, supersunt 52 quinta: Diuide 10107 per 6O, fiunt 168 tertia: supersunt 27 quarta. Tam dem diuide 168 per GO, proueniunt 2 secunda, supersunt 48 tertia. Erit igitur productum, Diuisio. In diuisione fractionum, Astronomicarum ni 1 hil interest vtra per alteram diuidatur, quantum ad denominatorem reperiendum: vtrobique enim idem exurgit denominator. Vt si diuidas tertia per quarta, idem proueniet denominator ac si diuide res quarta per tertia. Summa verò artis est: Subtrahe denominatorem minorem à maiori, relinquetur denominator quaesitus: numeratores verò diuiduntur inter se non secus quàm integra. Vt si secunda 18 diuiden da sint per quarta 6, aufer 2 à 4, manent 2 denominator: deinde partire 18 per 6 exeunt 3 numerator. Habes itaque Z ex diuisione, /; per qu. Atque hîc Canon generalis est, praeterquàm 3. quòd si maior fractio per minorem diuidatur, aut contrà, producetur denominator ex vtriusque ad ditione: sed ex maiori fractione fiet minor: Idem & si per gradus maior diuidatur fractio: vt si ter tia maiora per gradus diuidantur, fiunt tertia minora. Vbique verò intelligo seruari fractionum maiorum rationem quam suprà dedimus. Sed, vt diximus, rarißimè cadunt in vsum. Haec demonstrat sequens Tabella. productis inter se diuisis secundum Canonem nasci solet. Exemplum, Sint gradus 25, minuta 15, & secunda 30, diuidenda per minuta 15.","prev":{"citation":"Arithmeticae practicae methodus facilis 70","label":"SSACOBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/70"},"next":{"citation":"Arithmeticae practicae methodus facilis 72","label":"SSACOBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/72"},"credit":{"text":"Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis","quality":"ocr"}}