{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hymnus tabaci 17","citation":"Raphael Thorius, Hymnus tabaci 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/17.md","author":{"name":"Raphael Thorius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius"},"work":{"title":"Hymnus tabaci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci","urn":null},"verse":true,"words":246,"text":"Aggreditur, multum immani sub pondere sudet,\nSeu diversa Salis mirae substantia plantae\nCompositum esse dedit, multis & dotibus auxit,\nSeu simplex varijs obnoxia casibus una\nMateries alios pro mole & tempore vultus\nInduit, atque aliter distincta in corpora regnat,\nNaturae latet in gremio, nec cernere pronum est.\nSi tamen exemplis libeat velut indice filo\nIre per anfractus dubios errore viarum,\nInque sibi similes Totum dissolvere partes,\nForsitan occurret, quo mens placata quiescat,\nEt si non verum, at veri illucescat imago.\nQuicquid inest rebus sapidum, discernere gustus\nQuod valet, id salis omne solet de nomine dici\nAt gemina est natura salis; vel funditus haeret\nCorporeae moli, ad superas nec tollitur auras\nSuppositis flammis, cineri sed figitur acri;\nDictus & hinc fixus: levior vel ab igne solutus\nIn sublime volat fumo sub vectus amico,\nAccrescitque apici in morem fuliginis atrae;\nInde Sophis à re sal ille volatilis audit.\nHic aliud memori occurrit ratione tenendum,\nViscera quod terrae salibus praegnantia multis\nStirpibus innatis faecunda alimenta ministrant,\nVt sua cuique trahit proprium natura fluorem.\nFructibus hinc sapor accedit, hinc floribus omnis\nSpirat odor, retinentque sui vestigia succi.\nAt tellure latent penitis confusa cavernis\nSulfurei latices, nitri glacialis amaror,\nLethale arsenicum, flammis affine bitumen,\nArgenti liquor in faedam resolubilis auram,\nChalcantumque acidum, linguaeque astrictor alumen,\nAtque alia innumeros factura elementa sapores.\nSi quis jam excutiat prolixo carmine, de tot\nPrincipiis, cui accepta ferat sua munera Paetum,\nComperiet tanto dignum sudore bitumen,\nCuius in eximia species supereminet herba,\nPingue, olidum, acre, tenax, nitro sublime volanti,","prev":{"citation":"Hymnus tabaci 16","label":"RAPHAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/16"},"next":{"citation":"Hymnus tabaci 18","label":"RAPHAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/18"},"credit":{"text":"Raphael Thorius, Hymnus tabaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hymnus_tabaci","quality":"ocr"}}