{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De sphaera 13","citation":"Rembert Dodoens, De sphaera 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/13.md","author":{"name":"Rembert Dodoens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens"},"work":{"title":"De sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Pythagoras (inquit) Plato & Aristoteles, dextra mundi ortiua esse dixerunt, à quibus motus initium sumit: sinistra verò occiduas partes. Quòd enim ab Oriente caeli conuersio incipere, ac quodammodo principium capere videatur, Orientalem partem dextram apparere in causa est: quia in omni animante motus à dextra fit, vt Calcidius in Platonis Timaeum, & Aristoteles testantur. Sequuntur autem hanc partium distributionem Geographi: Polaris enim stellae eleuatione locorum latitudines metientes, in Septentrionem conuersi, Meridiem à tergo, à laeua Occidentem, à dextra Orientem habent. Vnde & in tabulis, quae locorum, ac terrarum similitudinem exhibent: Septentrio superiorem, Meridies inferiorem, Ortus dextrum, Occasus sinistrum marginem tenent: qualiter in Ptolemaei & aliorum Geographorum tabulis, cardines positos studiosus inspector offendet. At Astronomi, qui stellarum Planetarumque motus obseruantes Meridiem respectant, mundi sinistrum ab Oriente, dextrum ad Occasum, posticum Septentriones, anticum Meridiem cersent. Ad quod Plinius respexisse videtur, cùm ait: Omnium errantium siderum meatus, interque ea Solis & Lunae contrarium mundo agere cursum: id est, laeuum, semper illo in dextram praecipiti. Cleomedes verò, atque Empedocles occiduas partes anteriores, quoniam illic Solis motus annuat, posteriores ortiuas, quòd inde ad occasum feratur: Dextram Septentrioni subiectam plagam, & sinistram reliquam Meridionalem censent. Quam & nonnuinquam poëtae rationem sequuntur, vt Lucanus Arabum, qui Pompeio in auxilium venerant, mentionem faciens: Ignotum vobis Arabes venistis in orbem Vmbras mirati nemorum non ire sinistras. Dextra poëtarum. esuo. Qus Orsus Meride3 Sinistra poëtarum.","prev":{"citation":"De sphaera 12","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/12"},"next":{"citation":"De sphaera 14","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/14"},"credit":{"text":"Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}