{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De sphaera 23","citation":"Rembert Dodoens, De sphaera 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/23.md","author":{"name":"Rembert Dodoens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens"},"work":{"title":"De sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"IN octauo orbe qui firmamentum dicitur, magnus stellarum haeret numerus, quae quòd eundem semper hactenus situm, aequalesque distantias inter sese seruauerint inerrantes ac fixae dicuntur: licet tamen earum sphaera motu quodam tardo, multis annorum milibus vix recurrens circumagatur. Sunt autem huius caelestis orbis omnes propemodum inerrantes stellae, cura & solertia mirabili à veteribus in imagines quasdam, quae & ἀστερίσμοι καὶ σχήματα, item ζώδια, signa: nonnullis μόρφωσες, aliis sidera vocantur, digestae: exceptis iis quae circa Australem mundi polum perpetuò hactenus delituerunt. Huiuscemodi autem simulacris stellae formatae sunt, vt magna earum multitudo discerni ac denotari possit: veluti Theon Iunior in Aratea expositione ait. Tanta enim multitudo stellarum neque per partes discerni, neque sigillatim denotari posset, nisi certis figuris & imaginibus distinctae forent. Porrò imagines caeli, quibus stellarum adusque M. XXII. phaenomena, situs, magnitudo & ordo explicantur, quemadmodum eas Claud. Ptolemaeus Mathematicae disciplinae princeps, in opere περὶ τῆς μεγάλης πραγματείας, quod Almagestum quasi μέγιστον, id est maximum, vocant, septimo & octauo libro tradit, quadraginta sunt & octo. Ex quibus nonnullae partem caeli Borealem tenent: aliae iuxta Solis viam Zodiacum efformant circulum: reliquae Australem partem occupant. Borealis Hemisphaerij siue partis, imagines sunt. 1. Arctos siue Vrsa minor quae & κυνόσουρα ab vna ex Idaeis nymphis Iouis nutricibus, vt Agloasthenes. Stellas habet septem, quarum quae in extremo caudae mundi vertici vicina, Polaris à Geographis vocatur. Vrsa, ἄρκτος maior, ἐλίκη. Septem quam stellae certantes lumine signant Qua duce per fluctus Graiae dant vela carinae. Vnde & ab Homero ἐλικώπες, quòd Elicen vrsam","prev":{"citation":"De sphaera 22","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/22"},"next":{"citation":"De sphaera 24","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/24"},"credit":{"text":"Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}