{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De sphaera 35","citation":"Rembert Dodoens, De sphaera 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/35.md","author":{"name":"Rembert Dodoens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens"},"work":{"title":"De sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"CAPVT I. MVNDI ac caelestium orbium figuram sphaeticam esse, ac in orbis speciem rotundam omni ex parte, nomen in primis & hominum consensus orbes appellantium testatur. Iam & ex motu eius id quoque facilè deprehendi potest. Sol enim ac Luna sideraque in aequidistantibus semper à nobis circulis ferri videntur, ita vt nulla caeli parte maiores aut minores appareant, sed ab omni aequales. Quae in alia quàm caeli sphaerica figura sic se habere non possent. Si etenim aliam quàm sphaericam caelestes orbes figuram haberent, necessariò sequere tur inaequales distantias Solis, Lunae, ac aliorum siderum à terra fieri: & magnirudines ac distantias stellarum ad inuicem, inaequales iisdem singulis re uolutionibus apparere. Demus enim planum esse caelum, tunc Solem, Lunam & sidera maiora supra verticem, apparitura, quàm in ortu, occasu aut alia caeli parte consequens erit. Propinquiora enim vertici forent. Aequales autem magnitudines, vt Euclides in Opticis ait, inaequaliter expasitae, inaequales apparent, & maior ea quae propius oculum adiacet. Idem verò & sequeretur inconueniens, si quamcunque aliam à sphaerica, caeli figuram esse contingeret. Sphaericam praeterea Mandi ac caeli figuram esse demonstrat, quòd nulla alia figura praeter istam, caelestium corporum motui, qui nulla re prohibetur, arque facillimè voluitur conuenire posset. Figurarum enim omnium, inquit Ptolemaeus, in superficiebus circularis, in solidis verò sphaerica facillimè mouetur. Est & Sphaerica sigura perfectissima, omnium capacissima, &, vt diuinus illae poeta cecinit: Haec aeterna manet, diuisque simillima forma, Cui neque principium est vsquàm, nec finis in ipso, Sed similis toto remanet, perque omnia par est. Qualem omnia conseruaturum ac comprehensnrum mundum maxime esse expedit. Quòd praeterea absolutissimae mundi partes, Sol, Luna & sidera rali forma conspiciantur, sphaericam mundo & caelestibus orbibus figuram tributam confirmal. Calum moueri ac circulariter reuolui.","prev":{"citation":"De sphaera 34","label":"DE SPHAERA, SIVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/34"},"next":{"citation":"De sphaera 36","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/36"},"credit":{"text":"Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}