{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De sphaera 80","citation":"Rembert Dodoens, De sphaera 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/80.md","author":{"name":"Rembert Dodoens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens"},"work":{"title":"De sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"DE SPHAERA, SIVE COSMOGRAPHICAE ISAGO GES REMBERTI DODONAEI, De caelestium corporum motu: LIBER QVARTVS. CAP. I. De diurna reuolutione. IXIMVS secundo libro, Caelorum reuolutionem duplicem esse: vnam diurnam, ab Ortu in Occasum, alteram contrario cursu ab Occasu in Ortum, secundum Zodiaci signorum ordinem. Quae autem circa vtramque cognoscenda, deinceps quantum haec nostra Isagi ogae requirit, tractaturi sumus. Incipiemus autem, a diurna reuolutione, quam Graeci νυχθήμερον vocant: quasi dicas, diei noctisque reuolutionem, qui dies appellatur Naturalis ac Ciuilis, ad differentiam nempè alterius (dupliciter enim diei nomen vsurpatur) quem Artificialem nominant, atque Naturalis est pars. Naturalis siquidem dies, Artificialem diem & noctem complectitur. Dies artificialis appellatur tempus illud, quo supra Horizontem Sol fertur, hoc est, quod ab ortu Solis, adusque occasum eius patet. Nox verò reliquum tempus dicitur; quo videlicet Sol, sub Horizonte fertur. Diuiditur autem nox, in tenebras siue noctem concubiam, & crepuscula duo. Vnum horum ortum praecedit, quod matutinum crepusculum & Aurora nominatur: alterum occasum sequitur, vespertinum. Est autem diurna reuolutio nono orbi propria, hunc cum subiectis orbibus octo, viginti quatuor horarum, paulo minus, spario, circumducens. Viginti siquidem quatuor horis supra integrum circulum gradu (plus minus) vno promouetur. Non enim terminatur hic dies, reuolutione huius orbis, sed reditu Solis ad eumdem, vel circulum, vel caeli locum, vt Meridianum.","prev":{"citation":"De sphaera 79","label":"HETEROSCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/79"},"next":{"citation":"De sphaera 81","label":"HETEROSCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/81"},"credit":{"text":"Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}