{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 140","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/140.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Quis illo, quo scribebat, tempo re nobilis Epicureus fuerit Athenis, qui hortis praefuerit: quos identidem Democriti fontibus irrigas se Epicurum meminit Cotta apud Tullium libro primo de Natura Deorum: vbi disputat copiose de illius doctrina. Sed quia magnus erat magister voluptatis Epicurus, nihilque melius otio & cessatione, tanquam puer mollis & delicatulus, esse putabat, non morabor eius authoritatem, pro tuenda Hortorum dignitate: cum tantum licentiae haberet eius Hortus: vt monet Tullius libro I. de Natura Deorum. Quapropter Philosophiae seuerioris imploranda fides, pro commendatione Hortorum apud Graecos: quos celebrauit vetus schola cum Platone, Speusippo, Aristotele, Xenocrate caeterisque liberalioris sapientiae ducibus & magistris. Aiunt ipsum etiam Lacidem Cyrenaeum, Archesilai successorem, Academiam suam habuisse in Hortis: vt de eo testatur Laertius: ἐχόλαζεν ἐν ἀκαδημίᾳ, ἐν τῇ κατασκευασθέντι κήπα ὑπὸ Ἀττάλου τοῦ βασιλέως. Lacides Academiae scholam habebat in horto, quem Rex Attalus fieri curauerat. Horum porro Philosophorum Hortos describit Strabo libro primo Geographiae, quos memorat oleis, alijsque frondentium arborum generibus ornatos, ei non absimiles, quem describit Eustathius libro primo de amoribus Ismeniae & Ismenes, in palatio Sosthenis, myrtorum, cupressorumque ordini bus splendide distinctum. Et Vitruuius libro quinto, proponit imaginem Lycei, ad exemplum loci cuiusdam amoenissimi. Occupauit Romanos non mediocriter idem studium; cum primum Graecorum consuetudine mansuetiores facti litteras receperunt. Nam summa vilitas erat, summaque ignominia rei Hortensis, primis Reipublicae temporibus: cum rei suae perattenta gens, de elegantia nondum cogitabat. Hoc paces habuere bonae, ventique secundi: Vt monet Poëta, epistola ad Augustum. Luxum enim, & delitias attulit pacis opulentia, quarum vsus ignorabatur in populo rudi, & rerum caeterarum, praeterquam suae vtilitatis, imperito: quo tempore, vt idem docet, Romae dulce diu fuit, & solemne, reclusa Mane domo vigilare, clienti promere iura, Maiores audire, minori dicere, per quae Crescere res posset. Qui mores erant ciuitatis nondum elegantis & politae; quod meminit Plinius libro 18. capite Romanos, nimirum temporibus primis, vt necesse erat, arua tantum coluisse, de Hortorum videlicet amoenitate & elegantia parum sollicitos: quod studium opulentiori Reipublicae, populoque politiori venire coepit, postquam Graecia capta ferum victorem cepit, & artes Intulit agresti Latio.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 139","label":"CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/139"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 142","label":"CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/142"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}