{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 142","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/142.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Tum sua rei Hortensi accessit dignitas, suaque commendatio, per quam celebritas quaesita patricijs & optimatibus: quibus deinde persuasum, dignitati suae spectationem quoque suam venire iam non posse, nisi per Hortorum magnificentiam: quae deinde vanitas exarsit, vsque ad libidinem & intemperantiam: vt patet ex litteris ad Atticum, quibus mores ciuitatis iam delicatae describuntur. Nam dici non potest quam cupide & ardenter, pro parandis Hortis, scribat Tullius ad Atticum lib. 12. cum nihil sit quod peraeque flagitare videatur: & quidem ob hanc causam, inquit; nihil enim video, quod tam celebre esse poßit: nec ita multo post. De Hortis etiam atque etiam rogo, omnibus meis, eorumque quos scio mihi non defuturos, facultatibus. Quod litteris consequentibus repetit, vsque ad excusandam cupiditatem. Tanto, videlicet parandorum hortorum desiderio tenebatur: cuius rei rationem reddit per alias litteras eam: nescio quo pacto celebritatem requiro, itaque Hortos mihi conficias, necesse est. Tum vero subijcit: De Hortis quaeso explica, & communices, quantopere velim, & quare velim. Hinc toties celebrati litteris, Drusi, Lamiae, Pompeij, Claudij, Luculli, Caesaris, Maecenatis, caeterorumque patriciorum Horti. Sic enim existimabant viri dignitate spectatiores, post res domi, forisque bene gestas, satisfacere se non posse suae laudi, & gloriae, nisi possessione Hortorum, quibus summa Reipublicae Romanae fortuna, rebus pacatis, nihil propemodum habuit magis commendabile, ad nominis celebritatem. Carthaginenses vero, qui de imperio orbis terrarum per id tempus contendebant cum Romanis, nemo dubitauerit fuisse magnos Hortorum cultores; postquam traditum à Varrone, Graecos omnes, qui de re rustica scripserunt, quos memorat innumerabiles, per vnum Poenum nobilem, Magonem nomine, fuisse superatos.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 140","label":"CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/140"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 143","label":"CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/143"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}