{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 145","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/145.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Quae causa est, cur plerisque ex Africa de terrae cultu scriptoribus Tremellius, apud Varronem, fidem haberi nolit, propter caeli, solique distantiam. Fundus autem is, vbi salubritas non est, inquit Varro lib. 1. de re rust. cap. 4. cultura non aliud est, atque alea domini vitae, ac rei familiaris. Itaque villico diligenti & accurato imprimis laborandum est, de caeli solique situ peruestigando, ne perdat operam omnem, si peccet in ea parte, quae prae caeteris considerari debet. De caelo ipso video, quid senserit agriculturae magnus arbiter Varro. Cum enim orbis terrarum diuisus esset in duas partes ab Eratosthene, alteram, quae est ad meridiem, ad septentriones alteram: statuit partem septentrionalem meridiana longe salubriorem, & quae salubriora sunt, inquit, illa fructuosiora, libro I. cap. 2. Ex quo conficit, Italiam Asia ad colendum fuisse oportuniorem: primum quod sit in Europa; secundo, quod haec temperatior pars est, quam interior: nam intus, paene sempiternae sunt hyemes. Quae facit ratio, cur iudicem Galliam, non Ita lia modo, sed terris omnibus, rei Hortensi commo diorem, quae supra caeteras omnes caeli temperatissimi sit: tantumque de parte meridiana communicet quantùm necessarium sit moderando septentriona lium siderum frigori: quae temperatio omnium maxime conueniens est, siue floribus, siue fructibus educandis; his enim vt calores propitij sunt, sic nocent illis, si nimij sint. Quae commoditas satis per se patet ex vicinitate regionum quibus Gallia communicat.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 144","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/144"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 146","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/146"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}