{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 155","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/155.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Altera est Horti Coryciani, ad amnem Galesum, quarto Georgicon, altera in Moreto, tertia in Hortuli laudibus, quod carmen Virgilio tribui solet ab eruditis: quanta tamen vbique simplicitas, aetate quam non simplici? Quod locum facit coniecturae de illo, satis probabili, cur impetrare non potuerit à seipso, vt de Hortis, quae materia sese offerebat in Georgicis, non tractaret. Neque enim dici potest, quod in alio occupatus, heroi suo praepararet otium: cum satis aperte declaret libro 14. Plinius, praecellentißimum Poetam Hortorum dotes fugisse, rerum humilitate deterritum. Quod sic est accipiendum, vt honos suus habeatur semper Poëtae tam diuino, de quo quidquam suspicari secus nefarium videri debet iustissimo cuique. Non enim existimandum puto virum tam admirabilem vlla difficultate deterritum. Sic autem sentio: sub haec tempora, quibus scripsit Virgilius, vt Horti non erant huius amoenitatis & elegantiae, cuius nunc sunt, eum non potuisse iustum opus edere de re Hortensi, valde diuersum à Georgicis, quibus plurima complexus est, praesertim libro secundo, quae pertinebant ad Hortorum rationem, vbi è tantis, quae retulit, flores rerum modo secutus, vt obseruatum à Plinio, in prooemio libri 14. nihil omisit eorum, quae recipere poterant ornatum in ea parte: quo delectu facto, fieri potuit, vt cęterarumpartium tenuitate deterreretur, ne artis suae faceret periculum in materia non necessaria. Non enim per id tempus res Hortensis discrepabat multum ab agricultura communi: cuius amoenitatem propemodum delibauerat vniuersam. De Ouidio, magno quamtumuis fabulatore, & scriptore satis libero, par iudicium fieri debet. Nam in describendo, ad Auentinum, Pomonae Horto 14. Metamorphoseon, tam tenuiter & parce copiosus est, vt ab ingenio suo destitutus esse videatur.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 154","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/154"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 156","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/156"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}