{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 183","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 183","ref":"183","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/183","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/183.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Monet autem Alcaeus apud Athenaeum, tempus anni esse difficile, cum omnia sitiunt prae nimio aestu. à δʼ ἄρα χαλεπὰ, πούτα δὲ διψὰ πὸ καυματος. Et haec sunt, quae pertinent ad naturam, & artem culturae Hortensis, de quibus dicere proposue ram: nunc vero dicendum de singulis Horti partibus, vt sua constet vtilitas praeceptis vniuersalibus, ex consideratione partium singularum, quas, pro tuenda carminis instituti iusta partitione, quatuor esse constituo, flores, siluam, fontes, & pomarium. Qua distributione partium, pro recta Horti constitutione, statuo non modo perfectiorem vnquam fuisse nullam; sed ne posse quidem in posterum excogitari perfectiorem. Sic enim per eam, omnia temperata sunt varietate & elegantia, vt ad conuenientiam ruris, Hortorumque pulchritudinem nihil praeterea desiderari posse videatur: cum natura ipsa, ratioque complexionis huius, pulchritudinem venustatemque ab oculis ad animum transferens, in ea admirabili specie & forma sic acquiescat, vt nihil praeterea desideret, nihilque sit eorum quae sentiuntur aspectu, quorum descriptio speciem oculis intuentium exhibeat amoeniorem. Nam olera, herbaeque simplices nihil faciunt ad eam Hortorum de","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 182","label":"VNIVERSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/182"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 184","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/184"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}