{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 185","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/185.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"De floribus non est satis in promptu quid dicam: tum quod nulli super ea re potest esse facilius loqui, vt testatur Plinius libro 21. capite primo, quam ipsi rerum naturae pingere, lasciuienti praesertim, & in magno gaudio fertilitatis ludenti: tum quod ita copiose & diligenter disputatum sit de illis, per tam multos. Cum tamen mihi propositum sit ab initio ostendere, quantum omnis anteacta aetas in Hortorum descriptione vniuersa concedat nostrae: non possum quin breuiter admoneam, quod non tam iuste fuerat obseruatum olim à Plinio communicato per commercium nauigationis orbe terrarum, florum, fructuumque externorum vim summam additam ruri nostro, qui ne vel noti quidem erant maioribus, nosque illis in eo longe esse copiosiores. Describit Ferrarius in suis Hortis ascititiorum ex orbe terrarum vltimo florum multitudinem bene magnam, oratione exquisita & eleganti, qui super ea re adeundus curiosis. De ipso florum cultu, qui per se facilis est, & obuius vnicuique, non congeram praeceptorum infinitorum multitudinem non necessariam: quod illorum culturae par eademque ratio sit, quae plantatione, cultu, & irrigatione continuetur omnis. Nam insitio certarum est non omnium. Culturae autem istius summa vis in eo videtur esse posita, vt vnicuique flori designetur solum conueniens.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 184","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/184"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 186","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/186"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}