{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 186","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/186.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Mediocre magis est accommodatum Horto florifero: flores enim primarij, quales sunt Tulipa, Corona imperialis, Anemona, Narcissus, Hyacinthus, Rosa, solum amant tenue, quod neque per densitatem nimiam excludat irrigationis beneficium, neque per nimiam raritatem illud non excipiat. Eo accedit quod plantae lasciuiant in solo pinguiori, ipsosque flores herbescentis luxuriei obesitas obruat. Quapropter soli lasciuientis vbertas aspergi debet arena, vt eius emendetur felicitas. Colores autem floribus inducere alios, nouosque mentiri, aetatis nostrae, vel certe superioris inuentum est; quae delitiarum omnium ad Hortorum decus pertinentium nouitate & solertia, supra quam dici potest, ab aliquot annis nobilitari coepit. In iusta Horti descriptione, partes secundas nemus habere debet. Vt enim tuendae contra ferociam ventorum domui, ornandoque Horto anteriori, per se idoneum est: Horti domusque vicinitatem, non sine causa sequi debet: à quo plurimum amoenitatis ipsi villae accesserit, si partim textus honestate & decentia, partim spatiorum immensitate, partim etiam arborum ordine diligenti & accurato, fundatur per Hortum vniuersum. Quod ornamentum ruris esse antiquissimum, accepimus à Salomone. Et proditum à Tullio, primo libro de Legibus, Platonem cum Clinia & Lacedaemonio Megillo, in cupressetis Gnoßiorum, spatiisque syluestribus, de rerum publicarum institutis, & optimis legibus disputare solitum.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 185","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/185"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 187","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/187"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}