{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 191","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/191.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"epistolarum, de villa Scipionis Africani, mentio sit aquarum cum fragore labentium; & Plinius secundus libro tertio epistolarum memoret amoenitatem & vtilitatem aquae salientis: quid illa tamen ad elegantiam, & delitias fontium nostrorum, quos sub disciplinam ita perduxit artis industria, vt praecipuum iam caput sit, in quo luxuria quaerat hodie ostentationem. Vt autem riuorum inductionibus, deductionibusque, non amoenitas modo ruri conciliatur, sed etiam foecunditas: non potest quin miserabilem in modum langueat omne rus, si aqua destituatur. Nam scitum illud Theophrasti lib. tertio: περὶ φύτων. ροικε δὲ ἡ μὲν τῶν ποταμὲν ἔφοδος ἐπάγειν σπέρματα καὶ καρποὺς. aquarum deductio solet vim addere satis & fructibus. Idem monet Plinius ad Apollinarem de suo Horto, libro quinto epistolarum: prata, herbae, cuncta perennibus riuis nutriuntur. Quae causa est, cui Aristoteles libro tertio de animalibus, praecipiat riuorum deductiones fieri de fonte praecipuo, quae fundant se, commeentque per omnem Hortum: ἐν τοῖς κήποις αἱ ὕδρα γωγίαι κατασκευάζονται ἀπὸ μιᾶς πηγῆς εἰς πολλοὶ ὀχετου. In Hortis aquarum ductus comparentur ab vno fonte in riuos complures. Aqua enim plantis omnibus vim affert, & incrementum, vt monet Cassianus Bassus γεωπονικου libro 11. capite secundo. ὕδωρ μείζονα τὰ λάχόνα ποιήσει. Nihil proinde video peraeque commendari à Seneca; magno delitiarum istarum aestimatore, & arbitro: quam vt in villarum Hortorumque constitutione, aquarum fontiumque opportunitati seruiatur. Nullus erit lacus, inquit, cui non villarum vestrarum fastigia immineant; nullum flumen, cui non ripas praetexant aedificia vestra; vbicumque scatebunt venae, ibi noua diuersoria luxuriae excitabuntur. Idem praecipiebat Iliados q. Homerus. Ανὴρ ὀχετηγὸς ἀπὸ κρήνης μελανύδρου Αμφυτὰ, καὶ κήποις, ὑδάτων ῥὸον ἡ γεμονθύει. Vir ductor aquae, de fonte profundo, Per virides Hortos, latices deducit aquarum. At res non eget testimonio locupletiori, quam","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 190","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/190"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 192","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/192"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}