{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 195","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 195","ref":"195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/195.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Sic enim existimo, quod olim placitum est magno aratori, non tam discentibus, quam docentibus indigere hanc disciplinam. Cum enim famulis & vilibus mancipiis de more mandentur partes illae, quae per se requirunt artem & prudentiam: fieri non potest, quin peccetur interdum, per imprudentiam eorum qui parum versati sunt in cognitione naturae; cuius inclinationi, vt plurimum mos gerendus, seduloque attendendum quid ipsa velit, quid spectet, & quo praesertim propendeat, eiusque partes per cultum adiuuandae. Quod commode fieri non poterit, si per manus illiberales tractetur illud negotium: cum perfecta naturae cognitio teneri recte minime possit, sine meditatione rationis, quod non cadit in famulorum vulgus, rude semper & imperitum. Nam vt obseruatum ab eodem Plinio, libro 17. capite quarto, vt in caeteris passim artibus, sic praecipue in hoc cultu, quaedam rerum sunt in alto secreta, & suo cuique corde peruidenda. Eo accedit, quod ipsa vetustas afferat omnibus in rebus, longinqua obseruatione, incredibilem scientiam, quam non recipit in se fortuna famulorum. Vt autem infinitum est dicere de omnibus, quae longinquitas temporum assecuta est per experientiam in hac disciplina: vniuersitatem praeceptorum, quae circumferri solent de arborum cultu, conferam in admonitiones quam paucissimas, quae diligenti atque diuturna obseruatione perspectae sunt. Pro constituendo, quemadmodum decet, pomario, arbores erunt partim proceritate naturali, caelo liberiori proponendae, partim deprimendae breuitate trunci ramorumque humilitate, partim applicandae ad murum, partim etiam mutuis interserendae amplexibus, & quadam quasi perpetuitate textus diffundendae.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 194","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/194"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 196","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/196"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}