{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hortorum libri IV 197","citation":"René Rapin, Hortorum libri IV 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/197.md","author":{"name":"René Rapin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin"},"work":{"title":"Hortorum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Nam chamaeplatani vocantur coactae breuita tis, quoniam arborum etiam abortus inuenimus: hoc in genere pumilionum infelicitas dicta erit: sit autem & serendi genere, & recidendi. Quae duo modi sunt, per quos pumiliones fieri solent, plantandi putandique peculiari ratione. Tertia species plantandi pomarij est per sepes, & certam ramorum inter se nexorum perpetuitatem, quae non differt à ratione plantandi, quae solet adhiberi in pumilis, cum sit haec de genere pumilorum: sed differt in ipsa putandi ratione. Non omne pomiferarum arborum genus idoneum est ad textus illos: fructusque, qui inde proueniunt, non sunt magnopere laudabiles. Quapropter vsurpatur haec species multo magis ad varietatem Horto inducendam, quam ad sperandam vtilitatem. Quartum genus est, de applicatione pomorum ad murum, siue de palatione, per quam beneficium caloris ascititij, reflexique per murum, fructui conciliatur: quod est inuentum aetatis nostrae, cuius ope tantum accessit dignitatis & excellentiae rei Hortensis, vt nulla sit honestioris agriculturae pars, in qua omnis retro antiquitas plus concedat cultoribus nostris, quam ista, quae non modo commendare se coepit insitorum varietate & copia; sed etiam caloris, pro fructibus ad solem coquendis, nouo incremento augendi, arte & industria.","prev":{"citation":"Hortorum libri IV 196","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/196"},"next":{"citation":"Hortorum libri IV 198","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/198"},"credit":{"text":"René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV","quality":"ocr"}}