{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.10","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.10","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.10.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Denique cum in infirmitate ipsa, qua de hac vita migravit, consilium quaereretur ab eodem domno Ansgario de successore eius eligendo, et quidam etiam, de Rimberto quid ei videretur, inquirerent, respondisse fertur, quod hoc sui non fuerit ministerii decernere, quia forsitan ipse in episcopatu multorum animos offensos haberet, quod emendare magis debuisset, quam per hoc motum ipsum animorum augere, quod ipse talem ad successionem personam denominaret, quae fortassis incommoditate sua gravaret subiectos, et amarae fierent propter hoc contra ipsum querimoniae . 'De meritis tamen', inquit, 'Rimberti sciatur, quia dignior est ipse archiepiscopali quam ego subdiaconatus offitio'. Haec de se magnae humilitatis intentione sanctus prosecutus est episcopus, tamquam verus observator eius, quam et ipse olim in profectione habuit monachorum regulae dicentis: Septimus, inquid, humilitatis gradus est, si non solum omnibus se inferiorem sua lingua pronunciet monachus, verum etiam intimo cordis credat affectu, humilians se et dicens cum propheta: 'Ego autem sum vermis et non homo'. Solent enim sancti viri, cum fortia agunt, de semet ipsis vilia sentire, iuxta quod de semet ipso David coram area Domini saltando regni sui potentiam despiciens dixit: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis. De quo et apostolus ammonet, dicens : Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem karitatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sei in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Quorum prius, hoc est prophetae testimonium, beatus vir Ansgarius ita in se custodire solebat, ut de semet ipso intus humilia sentiens, honorem exterius non requireret, quasi dicens: Ludam et vilior fiam; nec rursum per hoc quod vilem se exterius praebuit, interius intumesceret, implendo potius quod sequitur: et ero humilis in oculis meis, id est qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Qua despectus sui intentione implevit etiam quod de apostolo proposuimus, ut omni contentione et inani gloria carens, per humilitatem sibi alios superiores arbitraretur; unde, ut superius descriptum , pocioris quam ipse esset meriti, beato viro Rimberto tantopere dedit testimonium. Set quanquam ipse humilitatis causa de sese talia dixerit, nostrum tamen non est, quemlibet eorum alteri praeponere, set aequales fuisse meritis credere, quos et unius fidei devotio et eiusdem offitii licet diversis temporibus administratio commendet aequaliter.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.9","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.9"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.11","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.11"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}