{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.13","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.13","ref":"2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.13.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Vigiliarum usum moderanter agebat; abstinentiae modum ita exercuit, ut semper illi essent cotidiana ieiunia et refectio sacietatem fugiens. In quo videlicet hoc attendebat , ut iuxta beatum Hieronimum ita corporis frangeret appetitum, ut tamen ad lectiones et psalmodiam atque ad altaris ac pontificatus sui offitium vir es ei non deficerent. Nichil enim prodest, ut ait idem Hieronimus, biduo triduoque vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate ieiunium. Ilico enim mens repleta torpescit, et irrigata humus spinas libidinum generat. Quod vir Dei, ut diximus, in se cavere volens, moderamen ieiunii ita custodivit , ut Dominus in euvangelio Iudeos arguens, quod nec Iohannem ieiunantem nec ipsum manducantem et bibentem susciperent, subiecit dicens: Et iustificata est sapientia a filiis suis; ostendens per hoc filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo nec in manducando esse iusticiam, set in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam per abundantiam non se corrumpendi atque oportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus, set concupiscentia reprehendenda est.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.12","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.12"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.14","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.14"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}