{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.24","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.24","ref":"2.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.24.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Ipse autem vir Dei, cum adhuc viveret, humilitatis intuitu praecepit, ne in ecclesia sepeliretur. Quod praeceptum transgredi non audentes fratres ecclesiae illius, sepelierunt eum foris basilicam prope tumbam sancti Willehadi, extra murum ecclesiae orientalem. Ipsumque sepulchrum postea, superextructo et in honorem sancti Michahelis sanctorumque martirum Stephani atque Viti dedicato oratoriolo, adornavit vir Adalgarius, de quo supra diximus, qui et sancto viro successit in pontificatum. Sicque completa est visio supra memorata de sua et domni Ansgarii in una ecclesia detentione, set muri medii interpositione ipsis ab invicem seiunctis. Est enim praefatum oratoriolum contiguum antiquae ecclesiae, muro tantum eius orientali ex uno in aliud aditum intercludente; et in ipso, ut diximus, novo oratoriolo domnus Rimbertus sepultus est, in antiqua vero ecclesia domnus Ansgarius requiescit. Et hoc est, quod ipse in visione ipsa dixisse videbatur, quod anulum domni Rimberti secum habiturus esset, ipso videlicet domno Rimberto per fidem et operationem bonam perfecto, non longe post cum ipso coniungi debente tam in vicinitate sepulchri quam in beatae requiei perceptione, sicut olim ipsi divino spiritu revelante praedixit. Per anulum quippe fides significatur, qua nobis imago Dei imprimitur; et quia ipso manus ornari solent, quibus operatio designatur, recte per hoc ostenditur , ornamento fidei bonum opus semper inesse debere. Quod quia domnus Rimbertus in sua conversatione commissis sibi semper exhibuit, recte in praesagio mortis eius multitudo plebis anulum eius quaesisse ostensa est; per quod significatum est, tempore mortis eius eos qui illi fuere commissi anxie desiderare, ut adhuc exemplis in illo perspectis perfrui mererentur. Set hoc iam fieri non posse tempus expetebat requiei eius, quam episcopus Ansgarius, plebem a quaerendo anulo compescens, significavit, dum eum diceret secum esse habendum.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.23","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.23"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.25","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.25"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}