{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.141-151","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.141-151","ref":"2.3.141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.141.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Plures quoque erant, qui eorum legationi favebant et doctrinam Domini libenter audiebant . Multi etiam apud eos captivi habebantur christiani, qui gaudebant iam tandem se mysteriis divinis posse participari . Probatumque est ita omnia veraciter constare, sicuti missi ipsorum serenissimo caesari innotuerant, et baptismi gratiam nonnulli devote expetebant. Inter quos etiam praefectus vici ipsius et consiliarius regis admodum illi amabilis Herigarius nomine sacri baptismatis donum suscepit atque in fide catholica firmissimus extitit. Ipse namque in hereditate sua non multo post ecclesiam fabricavit et in Dei servitio semet ipsum religiosissime exercuit. Cuius viri diversa extant praeclara insignia, et eius invictae fidei multa probantur indicia, quae in sequentibus evidentius exponemus. 12. Peracto itaque apud eos altero dimidio anno, praefati servi Dei cum certo suae legationis experimento et cum litteris regia manu more ipsorum deformatis ad serenissimum reversi sunt augustum. Qui honorifice et cum maxima pietatis benivolentia ab eo suscepti. narraverunt , quanta Dominus secum egerit, et quod ostium fidei in illis partibus ad vocationem gentium patefactum fuerit. Hoc itaque devotissimus audiens imperator, immenso laetificabatur gaudio. Pariterque recolens quae iam apud Danos olim circa Dei cultum concepta fuerant, et laudes ac gratias omnipotenti Deo referens, ardore fidei succensus. quaerere coepit, quomodo in partibus aquilonis, in fine videlicet imperii sui, sedem constituere posset episcopalem, unde congruum esset episcopo ibi consistenti causa praedicationis illas frequentius adire partes, et unde etiam omnes illae barbarae nationes facilius uberiusque capere valerent divini mysterii sacramenta. Cum itaque pro huiusmodi sollicitudine cura vigilanti instaret, quibusdam fidelibus suis referentibus ei innotuit, quod, quando gloriosae memoriae pater suus Karolus augustus omnem Saxoniam ferro perdomitam et iugo Christi subditam per episcopatus divisit, ultimam partem ipsius provintiae, quae erat in aquilone ultra Albiam, nemini episcoporum tuendam commisit, sed ad hoc reservare decrevit, ut ibi archiepiscopalem constitueret sedem, ex qua Domini gratia tribuente etiam successio fidei christianae in exteras proficeret nationes.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.129-140","label":"2.3.129 to 2.3.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.129"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.152-159","label":"2.3.152 to 2.3.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.152"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}