{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.179-188","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.179-188","ref":"2.3.179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.179.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Populi quoque a loco ipso exeuntes et hac illacque palantes, plurimis aufugientibus , quidam capti, plerique etiam perempti sunt. Denique hostes, arrepta civitate, et omnibus quae in ea vel in vico proximo erant spoliatis, cum vespertino tempore eo adventassent, noctem ipsam cum sequenti die et nocte ibi consederunt. Sicque succensis omnibus ac direptis, egressi sunt. Ibi ecclesia miro opere magisterio domni episcopi constructa una cum claustra monasterii mirifice composita igni succensa est. Ibi biblioteca, quam serenissimus iam memoratus imperator eidem patri nostro contulerat, optime conscripta, una cum pluribus aliis libris igni disperiit. Sicque omnia quae inibi aut in ecclesiasticis ministeriis aut in aliis thesauris et facultatibus habuerat aut depraedatione aut igne hostili impetu direpta sunt, ut quasi nudum eum dimiserint; quippe cum nihil paene exinde prius elatum sit, nec tunc quidem aliquid subvectum, nisi quod quisque fugiens casu arreptum secum forsitan exportare potuit. Pro quibus omnibus dominus et pater noster sanctissimus nullatenus vel animo molestabatur vel labiis peccavit; sed, cum omnia fere quae ab initio episcopatus sui aggregare vel in fabricam aedificiorum componere poterat uno velut momento perdiderit, illud beati Iob saepius verbis replicabat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum! 17. His itaque ita peractis, cum domnus episcopus cum suis in multis esset pressuris et calamitatibus, et fratres congregationis eius una cum sanctis pigneribus per varia loca circumeundo huc illucque vagarentur et nusquam sedem haberent quietam, praevalescente iniqui machinatione, contigit etiam diabolico instinctu, ut populus Sueonum furore zeli accensus praefatum Gauzbertum episcopum insidiose persequi coeperit. Factumque est, ut ad domum, in qua manebat, unanima conventione pars quaedam populi causa direptionis irruerit et nepotem quidem ipsius Nithardum nomine gladio peremerit et odio christiani nominis percussum , Dei, ut credimus, martyrem fecerit.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.168-178","label":"2.3.168 to 2.3.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.168"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.189-202","label":"2.3.189 to 2.3.202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.189"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}