{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.215-222","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.215-222","ref":"2.3.215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.215.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Suggestione quoque praefati Herigarii, regis qui tunc erat iussu et licentia, publice coepit Dei celebrare mysteria. Qui videlicet fidelissimus vir Herigarius tempore, quo sacerdotalis ibi deerat praesentia, multa ab infidelibus sustinuit obprobria, sed largiente divina gratia signis caelestibus eius petitione verae fidei declarata sunt praeconia. Ex quibus, uti promisimus, aliqua hic interserere curavimus, quo eius fidei invictus declaretur animus, Quadam namque vice ipse in quodam sedebat placito, scena in campo ad colloquium parata. Ubi cum inter alia collocutionum verba illi deos suos laudassent, quorum favore prospera sibi multa provenirent, et illi, quod solus a consortio omnium inani fide aberraret, verbis multiplicibus improperarent, ipse, ut erat fervens spiritu, respondisse illis fertur: Si tanta est de divina maiestate dubietas, quod tamen dubium esse nullo modo deberet, probemus miraculis, quis sit maioris potentiae, vestri multi quos dicitis dii, an meus solus omnipotens dominus Iesus Christus. Ecee tempus adest pluviae' – siquidem tunc pluvia imminebat –; 'invocate vos nomina deorum vestrorum, ne pluvia super vos descendat, et ego invocabo dominum meum Iesum Christum, ne aliqua stilla pluviae me contingat, et si quis in hac parte se invocantes exaudierit, ipse sit deus' Hac itaque facta inter se conventione, cum illi omnes in una parte sederent, ipse vero cum uno puerulo in altera, coepit unusquisque eorum invocare deum suum; ille quoque invocabat dominum Christum. Et descendens immensa de caelo pluvia ita omnes illos aquis infudit, ut quasi in flumine cum vestimentis iactati viderentur, et etiam folia ramorum de umbraculo ibi facto super ipsos magno casu decidentia virtute divina illos oppressos ostenderent. Super ipsum vero et puerum qui cum eo erat nec una descendit pluviae gutta. Quo facto, confusis illis et admirantibus: 'Ecce', inquit, 'videtis, quis sit deus.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.203-214","label":"2.3.203 to 2.3.214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.203"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.223-233","label":"2.3.223 to 2.3.233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.223"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}