{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.317-326","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.317-326","ref":"2.3.317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.317.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Unde contigit, ut fratres vestri, qui hic tunc cum eo aderant, ad vestram societatem redierint, et multi quoque alii causa paupertatis eum dereliquerint. Ipse tamen cum paucis, qui cum eo substiterant, prout potuerat se agebat, et, licet in paupertate degens, iniunctum sibi officium nequaquam deserere voluit. 22. Dominus quoque humilitatem eius et patientiae fortitudinem conspiciens, quia cor regis in manu Domini est, clementissimi domini et senioris nostri Hludowici regis, qui post patrem suum huius regni gubernacula suscepit, ad hoc animum incitavit, ut quaerere inciperet, unde ei solacium subsistendi facere posset, quo legationis suae mandatum perficeret . Et quia in hac provintia cellam nullam huic legationi habebat congruam, erat autem ibi iuxta episcopatus Bremensis ecclesiae tunc desolatus pastore, illum ei dare disposuit. Unde in publico conventu episcoporum ceterorumque fidelium suorum tractare cum eis coepit, utrum hoc ei facere canonica auctoritate liceret. Dominus enim et pastor noster hoc sibi periculosum esse aliquo modo formidans et, ne a quibuslibet nevo cupiditatis reprehenderetur , caute praevidens, non facile huic dispositioni assentiebat . Iubente itaque rege haec eadem res in concilio episcoporum ventilata est. Qui multis praecedentibus exemplis probaverunt, bene posse fieri, ut, quia dioecesis illa, ad quam ipse ordinatus fuerat, admodum parva erat – nam nonnisi quattuor baptismales habebat ecclesias – et haec ipsa multotiens iam barbarorum incursionibus devastata , ista ei causa solacii adiungeretur. Verum, ne in aliquo scrupulum Ferdensis pateretur episcopus, quod etiam partem de suo episcopatu ultra Albiam sumptam ipse cum Bremensi tota simul parroechia retineret, statuerunt, ut, sicut tempore domni Hludowici imperatoris primo fuerant episcopatus ipsi, et Bremensis scilicet et Ferdensis, restituerentur , et ipse teneret Bremensem; ex qua maior pars diocaesis suae sumpta fuerat, quae etiam tunc pastoris erat praesentia desolata. Quo decreto ita ab episcopis constituto , ipse iubente rege Bremensem suscepit diocesim gubernandam ; porro partem parroechiae, quae ultra Albiam ad se pertinere debebat, Waldgarius recepit tunc Ferdensis episcopus.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.304-316","label":"2.3.304 to 2.3.316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.304"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.327-336","label":"2.3.327 to 2.3.336","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.327"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}