{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.370-379","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.370-379","ref":"2.3.370","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.370","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.370.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Ea quoque, quae inter populum huius terrae, videlicet Saxonum, ac regnum ipsius causa foederis debebant constitui, non aliter nisi fide illius volebat firmari, hoc sibi dicens omnino fidissimum esse, quod ille ei et laudasset et spopondisset. Hac itaque familiaritate potitus, coepit etiam illi persuadere, ut fieret christianus. Ille quoque omnia, quae ei ex divina intimabat scriptura, benigne audiebat et bona prorsus ac vere salutaria esse laudabat, seque his plurimum delectari ac libenter Christi gratiam velle promereri. Cui post talia vota etiam sanctissimus pater noster suggerere coepit, ut Christo domino hanc concederet benivolentiam, quod ei gratissimum foret, ut in regno suo ecclesiam fieri permitteret , ubi sacerdos omni tempore praesens adesset et verbi divini semina ac baptismi gratiam quibusque suscipere volentibus traderet. Quod ille benignissimo concessit affectu et in portu quodam regni sui ad hoc aptissimo et huic regioni proximo Sliaswich vocato, ubi ex omni parte conventus fiebat negotiatorum, ecclesiam illi fabricare permisit, tribuens locum in quo presbiter maneret; data pariter licentia, ut quicumque vellet in regno suo fieret christianus. Hac ergo domnus episcopus noster accepta licentia, statim quod diu desideraverat perfecit. Et constituto ibi presbitero, gratia Dei in eodem loco fructuosius crescere coepit. Multi namque ibi antea erant christiani, qui vel in Dorstado vel in Hammaburg baptizati fuerant, quorum quidam primores ipsius vici habebantur, et gaudebant facultatem sibi datam christianitatem suam observandi. Quorum exemplo multi quoque alii et viri et feminae, relicta superstitiosa idolorum cultura, ad fidem Domini conversi baptizabantur. Factumque est gaudium magnum in ipso loco, ita ut etiam gentis huius homines absque ullo pavore, quod antea non licebat, et negotiatores tam hinc quam ex Dorstado locum ipsum libere expeterent, et hac occasione facultas totius boni inibi exuberaret.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.358-369","label":"2.3.358 to 2.3.369","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.358"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.380-388","label":"2.3.380 to 2.3.388","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.380"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}