{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.457-468","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.457-468","ref":"2.3.457","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.457","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.457.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Quod ergo tam longe positum prius sollicite quaerebamus, hic nobis modo oblatum quare non suscipimus? Et qui eius dei gratiam nobis in multis utilem probavimus, quare servos eius nobiscum manere non libenter assentiamus? Attendite, populi , consilium vestrum et nolite abicere utilitatem vestram. Nobis enim, quando nostros propitios habere non possumus deos, bonum est huius dei gratiam habere, qui semper in omnibus potest et vult ad se clamantibus auxiliari'. Hoc ergo ita perorante, omnis multitudo populi unanimis effecta, elegit, ut secum et sacerdotes essent, et quae competebant mysteriis Christi apud eos sine contradictione fierent. Rex itaque surgens a placito, statim cum misso domni episcopi suum direxit nuncium, mandans populi unanimitatem ad suam voluntatem conversam; sibique hoc per omnia placere, necdum tamen se plenam licentiam ei concedere posse, donec in alio placito, quod erat in altera parte regni sui futurum, id ipsum populis ibi positis nuntiaret. Tunc iterum bonae memoriae pater noster consueta sua requirens subsidia, divinam clementiam intentius exorabat; cum ecce placiti tempus advenit, et rex praeconis voce legationem domni episcopi atque omnia pariter quae in priori placito dicta et acta fuerant intimari fecit. Divina ergo providentia largiente, omnium corda ita adunata sunt, ut prioris placiti consensum cuncti laudarent et se quoque his assentire velle modis omnibus faterentur. 28. Hoc itaque facto, convocato ad se rex domno episcopo quae fuerant gesta retulit. Sicque omnium unanima voluntate et consensu decrevit, ut apud eos et ecclesiae fabricarentur, et sacerdotes adessent, et quicumque vellet de populo absque contradictione christianus fieret. Dominus autem et pastor noster praedictum nepotem venerabilis Gauzberti episcopi Erimbertum nomine manibus regis commendavit, ut suo auxilio et defensione munitus mysteria divina ibidem ageret. Cui etiam rex in praefato vico atrium unum ad oratorium dedit fabricandum; domnus quoque episcopus presbitero ad habitandum alterum cum domo emit.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.440-456","label":"2.3.440 to 2.3.456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.440"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.469-476","label":"2.3.469 to 2.3.476","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.469"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}