{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.477-489","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.477-489","ref":"2.3.477","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.477","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.477.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Gens enim quaedam longe ab eis posita, vocata Cori, Sueonum principatui olim subiecta fuerat; sed iam tunc diu erat, quod rebellando eis subici dedignabantur . Denique Dani hoc scientes, tempore supra dicto, quo domnus episcopus iam in partes Sueonum advenerat, navium congregata multitudine, ad eandem perrexerunt patriam , volentes et bona eorum diripere et sibi eos subiugare. Regnum vero ipsum quinque habebat civitates. Populi itaque inibi manentes, cognito eorum adventu conglobati in unum, coepere viriliter resistere et sua defendere. Dataque sibi victoria, medietate populi Danorum caede prostrata, medias quoque naves eorum diripuerunt, auro et argento spoliisque multis ab eis acceptis. Quod s audiens praedictus rex Olef populusque Sueonum, volentes sibi nomen adquirere , quod facere possent quae Dani non fecerint, et quia sibi etiam antea subiecti fuerant, innumerabili congregato exercitu, illas adierunt partes. Et primo quidem improvise ad quandam urbem regni ipsorum vocatam Seeburg, in qua erant septem milia pugnatorum, devenientes, penitus illam devastando et spoliando succenderunt. Exinde confortati animo, dimissis navibus, iter quinque dierum arripientes , ad aliam urbem ipsorum, quae Apulia dicebatur, effero corde properabant. Erant autem in ea urbe quindecim milia hominum bellatorum. Cum itaque illo advenissent , conclusis ipsis in civitate, isti a foris urbem debellare, illi de intus coepere viriliter repugnare; illi intrinsecus defendebant , isti exterius impingebant. Sicque transierunt dies octo, ut omni die a mane usque ad vesperam dimicantes bello instarent, et multi hinc et inde caderent, neutra tamen pars victoriam obtineret: cum ecce nono die populus Sueonum diutina caede fatigatus coepit angustari, et timido corde expavescens, hoc solum cogitare, quomodo inde evaderent . 'Hic', inquiunt, 'non proficimus, et naves nostrae longius absunt'. Nani quinque dierum, ut praediximus, iter erat ad portum, in quo naves eorum stabant.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.469-476","label":"2.3.469 to 2.3.476","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.469"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.490-508","label":"2.3.490 to 2.3.508","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.490"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}