{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.530-539","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.530-539","ref":"2.3.530","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.530","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.530.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Denique dum haec agerentur, praedictus venerabilis Gauzbertus episcopus ad gentem Sueonum quendam misit presbiterum nomine Ansfridum, qui ex gente Danorum oriundus a domno Ebone ad servitium Domini educatus fuerat. Qui cum illo advenisset, memoratus Erimbertus sacerdos exinde reversus, et ille ibi cum multa omnium ambitione tribus aut eo amplius annis demoratus est. Post hoc vero audito domni Gauzberti obitu, ipse quoque exinde reversus et apud nos aliquandiu conversatus, infirmitatis molestia correptus, aggravescente dolore defunctus est. Quo facto, domnus episcopus non sufferens fidem christianitatis ibi coeptam deperire, suum illuc presbiterum Ragenbertum nomine mittere disponebat. Qui cum ad hoc satis idoneus et tantae profectioni valde esset voluntarius, dum ad portum memoratum Sliaswich, in quo naves cum negotiatoribus, qui cum eo ituri erant, constabant, pergeret, diabolica machinatione fortuitu in via Danorum latrocinantium insidiis circumactus et his quae habebat spoliatus, die assumptionis sanctae Mariae ipse quoque in bonae voluntatis cursu feliciter consummatus est. Quod factum cum domni episcopi animum nimio affecisset maerore, nequaquam tamen a coepta retrahi potuit voluntate; verum non multo post ad hoc opus alium ordinavit presbiterum, ex gente quoque Danorum progenitum, nomine Rimbertum. Quem cum ad illas partes pro Christi nomine destinasset, benigne ibi a rege et a populo susceptus, divina apud eos mysteria, largiente Domino , libere hactenus celebravit. Denique et ipsi, sicut et ceteris, quos inter paganos ante constituerat, denuntiavit sacerdotibus, ut nullius aliquid concupiscerent neque peterent, sed ut magis exemplo beati Pauli apostoli ipsi quoque manibus suis laborarent et victu ac vestimento contenti essent, pie eos adhortatus est. Quibus tamen ipse et sequacibus eorum quicquid necessarium habebant, insuper et si quid pro amicis adquirendis dandum erat, de suo abundanter ministrabat. 34. Porro inter has multiplices variasque angustiarum pressuras, quas, uti commemoravimus, de eadem legatione passus est, licet divina, ut praedictum est, semper inspiratione roboraretur, ne a coepto desisteret opere, tamen quoque Ebonis memorati Remensis archiepiscopi, qui hanc legationem primo susceperat, non modice eum in hac causa et devotio mentis et fervor consolabatur animi.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.519-529","label":"2.3.519 to 2.3.529","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.519","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.519"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.540-547","label":"2.3.540 to 2.3.547","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.540"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}