{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.3.680-691","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.3.680-691","ref":"2.3.680","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.680","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.680","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.680.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Insuper et privilegia apostolicae sedis, quae erant de legatione ipsius facta, in multis libellis iussit describere et per omnes pene domni Hludowici regis episcopos destinare. Ipsi quoque regi Hludowico filioque eius aequivoco ipsius hoc ipsum dirigens, addens et sui nominis litteras, quibus postulavit, ut haec in memoriam haberent, simul etiam, prout res dictaret, adiutorio essent, quatinus legatio ipsa, Dei auxiliante gratia, ipsis adiuvantibus, fructificare et crescere in gentibus potuisset . Porro cum iam per tres continuos menses praedicta laboraret infirmitate, et epiphania Domini transisset, optare coepit, quatinus in purificatione sanctae Mariae sibi ad Domini gratiam transire liceret. Qua videlicet festivitate appropinquante praecepit et clero et pauperibus convivium praeparari, ut in ipso sanctissimo die epularentur. Iussit etiam, ut tres fierent cerei magni ex sua speciali cera, quam optimam tunc habuit. Quibus factis, in ipsa vigilia praedictae festivitatis fecit eos ante se ferri. Quibus allatis, imum ante altare sanctae Mariae accendere praecepit, alterum vero ante altare sancti Petri, tertium autem ante altare sancti Iohannis baptistae; optans, ut ipsi eum de corpore susciperent egredientem, qui in supra dicta visione olim eius fuerant ductores. Ceterum praedicta infirmitate ita erat fatigatus et attritus, ut pene iam in corpore ipsius nihil remaneret, exceptis ossibus, nervis ligatis et corio tectis. Attameo ipse semper in Domini laude se exercebat. Illucescente vero iam dictae festivitatis die, missas pro eo, sicuti cotidie soliti fuerant, cuncti pene qui affuere sacerdotes celebrarunt. Ipse vero ordinare coepit, qualiter ad populum fieret sermo, asserens nihil se eodem die gustaturum , donec publica finiretur missa. Qua finita, cum parumper comedisset et bibisset, per omnem pene diem studiosius commonere suos et ad Domini servitium accendere studuit, nunc communiter, nunc singillatim quemque, prout poterat, ad divinum animans servitium.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.672-679","label":"2.3.672 to 2.3.679","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.672","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.672"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.3.692-702","label":"2.3.692 to 2.3.702","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.692","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.692"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}