{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.5","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.5","ref":"2.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.5.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Venerandus igitur praesul, qui eum divino mancipavit servitio, sicut in gestis vitae eius legitur, quaeque illi Ventura vel ab ipso gerenda erant, pene omnia vel per somnium vel per intimam revelationem in mente praenoscere et praeordinare solebat. Quae autem ipsa fuerit intima in mente revelatio, scriptores vitae eius tale quid esse arbitrantur , quale in Actibus apostolorum saepius replicatur: Dixit autem Spiritus illi vel illi discipulo. Unde non est diffidendum, quod vir Dei non ex eventu, set divinae admonitionis attactu, quem occultiori sensu utpote vir spiritalis in anima percipere solebat, hunc felicem de quo loquimur puerum cum tantae paternitatis affectu divinis asciverit ministeriis; quin potius in tenore conversationis et modo, quo semper deinceps aput illum tractatus et habitus est, veri simile videtur, quod evidenter a Deo illi sit revelatum , quia successor illi in episcopatu futurus fuisset. Nam cum primo in discendis artibus et disciplinis scolaribus districtio magistrorum ei remitteretur, quod usitata locutione egressum de scola dicimus, mox eum domnus episcopus indivisibilem suae legationis comitem esse constituit. Venientemque de praefato in quo eum nutriendum commendavit monasteriolo cum gaudio suscepit, consciumque suorum in omnibus permiserat esse gestorum, quibus ipse Deo cum omni pietate sive occulte sive manifeste famulabatur.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.4","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.4"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.6","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.6"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}