{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.7","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.7","ref":"2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.7.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Accedit etiam ad praesagium virtutum beati viri visio quaedam de ipso revelata procuratori antistitis prima mox nocte adventus eius Hammaburg, cum ipse adhuc in prima aetate adolescentiae fuisset. Videbatur enim eidem procuratori conspexisse se, ipsum Rimbertum sedisse in fastigio oratorii, signumque ecclesiae unum, quod nos cloccam vocamus, in caelo apparuisse, a quo ligamen lineum, ut assolet , in modum funis demissum usque ad ipsum dependeret Rimbertum; per quod ipse idem signum hilariter traxisse et sono eius dulciter delectatus esse videbatur. Cui somnio congruam ex divinis scripturis interpretationem reperimus . Praecipitur Moysi a Domino, ut inter alia vestis sacerdotalis mistica indumenta haec etiam fiant: Deorsum, inquid, ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex iacincto et purpura et cocco bis tincto, et, ut in sequentibus invenitur, ex bisso retorta, mixtis in medio tintinnabulis. Quare autem hic tintinnabula adiungi praecepta sint, inferius ostenditur: Ut audiatur, inquid, sonitus , quando ingreditur pontifex sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur; quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Quia igitur futurum erat, ut in summo ecclesiae gradu conscenso vir Domini ornamentis spiritalibus eniteret, ut etiam praedicationis offitium insigniter egisse probaretur, recte in fastigio templi, quod significat apicem pontificalem, cum doctrinae suavissimo et caelitus attracto sonitu ad convocandam servitio divino sacram Christi plebem sedisse videbatur . Hoc enim in huius ostensione visionis personans attractu eius signum caeleste significare potest, quod in veste pontificis tintinnabula monstrare probantur. Qualiter etiam cetera, quae de Scriptura Sacra proposuimus, sacerdotalis habitus ornamenta spiritaliter in sese semper exhibuerit , ad profectum simul et imitationem legentibus exponere iudicavimus. Malis utique punicis utebatur, in quibus multa interius grana uno foris cortice teguntur; quia ipse semper multifariam virtutum operationem uno caritatis munimine undiqueversum tectam gestabat. Haec autem mala punica ex purpura et iacincto et cocco bis tincto et bysso retorta erant, quae cuncta illi aptissime conveniunt. Omni enim desiderio semper quaerebat caelestia, quae per iacinctum significantur; pro Christi nomine usque ad martirium paratus, quod intellegitur in purpura; amore Dei et proximi flagrans, quod per coccum bis tinctum exprimitur . Et sicut bissus de terra eruta longo exercitio siccandi , tundendi, purgandi, coquendi et nendi gramineum solet perdere et candidum in se recipere colorem, ita ipse cum magno continentiae labore, quasi nativum exudans numorem , ad decorem dignae Deo puritatis sollerti ieiuniorum et vigiliarum, orationum et lectionis, pacientiae et humilitatis instantia pervenit. Quibus omnibus tintinnabula habuit permixta; quia raro aliud ab illo quam praedictarum virtutum suavissimus sonitus audiebatur, qui rursum operum eius sublimitate audientium mentibus commendabatur , sicut et sequens de illo huius opusculi textus manifestius ostendet.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.6","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.6"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.8","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.8"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}