{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Anskarii 2.9","citation":"Rimbert, Vita Anskarii 2.9","ref":"2.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.9.md","author":{"name":"Rimbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert"},"work":{"title":"Vita Anskarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Quamdiu ergo fuit in corpore vir Domini Ansgarius, iste servus Dei Rimbertus prae cunctis familiarius illi in omnibus adesse solebat, quod is, de quo aliquotiens nobis in hoc opusculo mentio incidit, libellus gestorum praefati pontificis ab ipso Rimberto alioque condiscipulo eius editus testatur. In quo videlicet libro ubicumque commemoratio fit cuiusdam fidissimi discipuli eius, quod frequenter ibi lector inveniet, ipsum sciat fuisse Rimbertum; set quia, ut diximus, ipse cum alio quodam editor eorundem extitit gestorum, idcirco veritatem rei, suppresso nomine suo, exprimere voluit, ne de se familiariorem gratiam iactanter proferre videretur. Sic enim et beatus euangelista Iohannes in euangelio suo fecit, ubi suam semper personam maluit indiciis rerum accidentium quam proprio designare vocabulo . Quatenus autem in hoc devotionis loco cum episcopo familiariter sanctus vir Rimbertus perseveraverit, ex verbis praefati libelli cognoscitur, quibus de transitu domni episcopi ita commemoratur: Percepta igitur, inquid, dominici corporis et sanguinis communione, sanctus pontifex Dominum deprecabatur, ut, quicumque in eum quoquo modo peccasset, divina hoc ei pietas remitteret. Deinde versiculos istos coepit frequentius repetere: 'Secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam, Domine', et: 'Deus esto propitius mihi peccatori', et: 'In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum'. Cumque haec saepius repeteret et frequenti anhelitu iam ea frequentare non posset, cuidam fratri praecepit, ut haec vice illius frequentando caneret. Sicque oculis in caelum intentis Domini gratiae commendatum spiritum exalavit. Hic ergo, quem vice sua verba orationis pro se frequentare praecepit, Rimbertus fuit; cui in loquelae suae defectu voti sui verba commendans episcopus, per eum se compensare credidit, quicquid ipse minus orationum iam moriens peragere posset; quoniam et propter vitae eius meritum pro se illum exaudiri non dubitavit, et quod ille fecit non discrevit ab eo quod a se ipso factum fuisset, quia cor unum et anima una, unus spiritus et una fides erat semper in eis.","prev":{"citation":"Vita Anskarii 2.8","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.8"},"next":{"citation":"Vita Anskarii 2.10","label":"Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.10"},"credit":{"text":"Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip","quality":"proofread"}}